monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 60, 16
Dicat aliquis: Regum talis conditio est, feriuntque summos Fulgura montes . Ad privatas veniam dignitates, nec de his loquar qui biennium excedunt; atque, ut caeteros praetermittam, sufficit nobis trium nuper Consularium diversos exitus scribere. Abundantius egens Pityunte exulat. Ruffini caput pilo Constantinopolim gestatum est, et abscissa manus dextra ad dedecus insatiabilis avaritiae, ostiatim stipem mendicavit. Timasius praecipitatus repente de altissimo dignitatis gradu, evasisse se putat, quod Assae vivit inglorius. Non calamitates miserorum, sed fragilem humanae conditionis narro statum. Horret animus temporum nostrorum ruinas persequi. Viginti et eo amplius anni sunt, quod inter Constantinopolim, et alpes Iulias, quotidie Romanus sanguis effunditur. Scythiam, Thraciam, Macedoniam, Dardaniam, Daciam, Thessaliam, Achaiam, Epiros, Dalmatiam, cunctasque Pannonias Gothus, Sarmata, Quadus, Alanus, Hunni, Wandali, Marcomanni vastant, trahunt, rapiunt. Quot matronae, quot virgines Dei, et ingenua nobiliaque corpora, his belluis fuere ludibrio? Capti Episcopi, interfecti Presbyteri, et diversorum officia Clericorum. Subversae Ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, Martyrum effossae reliquiae: ubique Luctus, ubique gemitus , et plurima mortis imago . Romanus orbis ruit, et tamen cervix nostra erecta non flectitur. Quid putas nunc animi habere Corinthios, Athenienses, Lacedaemonios, Arcadas, cunctamque Graeciam, quibus imperant Barbari? Et certe paucas urbes nominavi, in quibus olim fuere regna non modica. Immunis ab his malis videbatur Oriens, et tantum nuntiis consternatus. Ecce tibi anno praeterito ex ultimis Caucasi rupibus immissi in nos , non iam Arabiae, sed Septentrionis lupi, tantas brevi provincias percurrerunt. Quot monasteria capta? quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt? Obsessa Antiochia, et urbes reliquae, quas Halis. Cydnus, Orontes, Euphratesque praeterfluunt. Tracti greges captivorum: Arabia, Phoenice, Palaestina, Aegyptus timore captivae. 'Non mihi si linguae centum sint, oraque centum, Ferrea vox, . . . . . . . . . . . 'Omnia poenarum percurrere nomina possim' Neque enim historiam proposui scribere, sed nostras breviter flere miserias. Alioquin ad haec merito explicanda, et Thucydides, et Sallustius muti sint .